Psalms 81

Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;/ in medio autem deos dijudicat./ Usquequo judicatis iniquitatem,/ et facies peccatorum sumitis ?/ Judicate egeno et pupillo ;/ humilem et pauperem justificate./ Eripite pauperem,/ et egenum de manu peccatoris liberate./ Nescierunt, neque intellexerunt ;/ in tenebris ambulant :/ movebuntur omnia fundamenta terræ./ Ego dixi : Dii estis,/ et filii Excelsi omnes./ Vos autem sicut homines moriemini,/ et sicut unus de principibus cadetis./ Surge, Deus, judica terram,/ quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]
Copyright information for VulgCT