Psalms 82

Canticum Psalmi Asaph. [Deus, quis similis erit tibi ?/ ne taceas, neque compescaris, Deus :/ quoniam ecce inimici tui sonuerunt,/ et qui oderunt te extulerunt caput./ Super populum tuum malignaverunt consilium,/ et cogitaverunt adversus sanctos tuos./ Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente,/ et non memoretur nomen Israël ultra./ Quoniam cogitaverunt unanimiter ;/ simul adversum te testamentum disposuerunt :/ tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ,/ Moab et Agareni,/ Gebal, et Ammon, et Amalec ;/ alienigenæ cum habitantibus Tyrum./ Etenim Assur venit cum illis :/ facti sunt in adjutorium filiis Lot./ 10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ,/ sicut Jabin in torrente Cisson./ 11 Disperierunt in Endor ;/ facti sunt ut stercus terræ./ 12 Pone principes eorum sicut Oreb,/ et Zeb, et Zebee, et Salmana :/ omnes principes eorum,/ 13 qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei./ 14 Deus meus, pone illos ut rotam,/ et sicut stipulam ante faciem venti./ 15 Sicut ignis qui comburit silvam,/ et sicut flamma comburens montes,/ 16 ita persequeris illos in tempestate tua,/ et in ira tua turbabis eos./ 17 Imple facies eorum ignominia,/ et quærent nomen tuum, Domine./ 18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi,/ et confundantur, et pereant./ 19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus :/ tu solus Altissimus in omni terra.]
Copyright information for VulgCT