Psalms 83

1In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. 2[Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !/ 3Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ;/ cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum./ 4Etenim passer invenit sibi domum,/ et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos :/ altaria tua, Domine virtutum,/ rex meus, et Deus meus./ 5Beati qui habitant in domo tua, Domine ;/ in sæcula sæculorum laudabunt te./ 6Beatus vir cujus est auxilium abs te :/ ascensiones in corde suo disposuit,/ 7in valle lacrimarum, in loco quem posuit./ 8Etenim benedictionem dabit legislator ;/ ibunt de virtute in virtutem :/ videbitur Deus deorum in Sion./ 9Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe, Deus Jacob./ 10Protector noster, aspice, Deus,/ et respice in faciem christi tui./ 11Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ;/ elegi abjectus esse in domo Dei mei/ magis quam habitare in tabernaculis peccatorum./ 12Quia misericordiam et veritatem diligit Deus :/ gratiam et gloriam dabit Dominus./ 13Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :/ Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.]
Copyright information for VulgCT