Psalms 84

In finem, filiis Core. Psalmus. [Benedixisti, Domine, terram tuam ;/ avertisti captivitatem Jacob./ Remisisti iniquitatem plebis tuæ ;/ operuisti omnia peccata eorum./ Mitigasti omnem iram tuam ;/ avertisti ab ira indignationis tuæ./ Converte nos, Deus salutaris noster,/ et averte iram tuam a nobis./ Numquid in æternum irasceris nobis ?/ aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?/ Deus, tu conversus vivificabis nos,/ et plebs tua lætabitur in te./ Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,/ et salutare tuum da nobis./ Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,/ quoniam loquetur pacem in plebem suam,/ et super sanctos suos,/ et in eos qui convertuntur ad cor./ 10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,/ ut inhabitet gloria in terra nostra./ 11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi ;/ justitia et pax osculatæ sunt./ 12 Veritas de terra orta est,/ et justitia de cælo prospexit./ 13 Etenim Dominus dabit benignitatem,/ et terra nostra dabit fructum suum./ 14 Justitia ante eum ambulabit,/ et ponet in via gressus suos.]
Copyright information for VulgCT