Psalms 85

1Oratio ipsi David. [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,/ quoniam inops et pauper sum ego./ 2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ;/ salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te./ 3Miserere mei, Domine,/ quoniam ad te clamavi tota die ;/ 4lætifica animam servi tui,/ quoniam ad te, Domine, animam meam levavi./ 5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis,/ et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te./ 6Auribus percipe, Domine, orationem meam,/ et intende voci deprecationis meæ./ 7In die tribulationis meæ clamavi ad te,/ quia exaudisti me./ 8Non est similis tui in diis, Domine,/ et non est secundum opera tua./ 9Omnes gentes quascumque fecisti venient,/ et adorabunt coram te, Domine,/ et glorificabunt nomen tuum./ 10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ;/ tu es Deus solus./ 11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ;/ lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum./ 12Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo,/ et glorificabo nomen tuum in æternum :/ 13quia misericordia tua magna est super me,/ et eruisti animam meam ex inferno inferiori./ 14Deus, iniqui insurrexerunt super me,/ et synagoga potentium quæsierunt animam meam :/ et non proposuerunt te in conspectu suo./ 15Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ;/ patiens, et multæ misericordiæ, et verax./ 16Respice in me, et miserere mei ;/ da imperium tuum puero tuo,/ et salvum fac filium ancillæ tuæ./ 17Fac mecum signum in bonum,/ ut videant qui oderunt me, et confundantur :/ quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.]
Copyright information for VulgCT