Psalms 86

1Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;/ 2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob./ 3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !/ 4Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;/ ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,/ hi fuerunt illic./ 5Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,/ et ipse fundavit eam Altissimus ?/ 6Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,/ horum qui fuerunt in ea./ 7Sicut lætantium omnium/ habitatio est in te.]
Copyright information for VulgCT