Psalms 87

1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. 2[Domine, Deus salutis meæ,/ in die clamavi et nocte coram te./ 3Intret in conspectu tuo oratio mea,/ inclina aurem tuam ad precem meam./ 4Quia repleta est malis anima mea,/ et vita mea inferno appropinquavit./ 5Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,/ factus sum sicut homo sine adjutorio,/ 6inter mortuos liber ;/ sicut vulnerati dormientes in sepulchris,/ quorum non es memor amplius,/ et ipsi de manu tua repulsi sunt./ 7Posuerunt me in lacu inferiori,/ in tenebrosis, et in umbra mortis./ 8Super me confirmatus est furor tuus,/ et omnes fluctus tuos induxisti super me./ 9Longe fecisti notos meos a me ;/ posuerunt me abominationem sibi./ Traditus sum, et non egrediebar ;/ 10oculi mei languerunt præ inopia./ Clamavi ad te, Domine, tota die ;/ expandi ad te manus meas./ 11Numquid mortuis facies mirabilia ?/ aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?/ 12Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,/ et veritatem tuam in perditione ?/ 13Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?/ et justitia tua in terra oblivionis ?/ 14Et ego ad te, Domine, clamavi,/ et mane oratio mea præveniet te./ 15Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;/ avertis faciem tuam a me ?/ 16Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;/ exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus./ 17In me transierunt iræ tuæ,/ et terrores tui conturbaverunt me :/ 18circumdederunt me sicut aqua tota die ;/ circumdederunt me simul./ 19Elongasti a me amicum et proximum,/ et notos meos a miseria.]
Copyright information for VulgCT