Psalms 88

1Intellectus Ethan Ezrahitæ. 2[Misericordias Domini in æternum cantabo ;/ in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo./ 3Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;/ præparabitur veritas tua in eis./ 4Disposui testamentum electis meis ;/ juravi David servo meo :/ 5Usque in æternum præparabo semen tuum,/ et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam./ 6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;/ etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum./ 7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;/ similis erit Deo in filiis Dei ?/ 8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,/ magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt./ 9Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?/ potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo./ 10Tu dominaris potestati maris ;/ motum autem fluctuum ejus tu mitigas./ 11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;/ in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos./ 12Tui sunt cæli, et tua est terra :/ orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;/ 13aquilonem et mare tu creasti./ Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :/ 14tuum brachium cum potentia./ Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :/ 15justitia et judicium præparatio sedis tuæ :/ misericordia et veritas præcedent faciem tuam./ 16Beatus populus qui scit jubilationem :/ Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,/ 17et in nomine tuo exsultabunt tota die,/ et in justitia tua exaltabuntur./ 18Quoniam gloria virtutis eorum tu es,/ et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum./ 19Quia Domini est assumptio nostra,/ et sancti Israël regis nostri./ 20Tunc locutus es in visione sanctis tuis,/ et dixisti : Posui adjutorium in potente,/ et exaltavi electum de plebe mea./ 21Inveni David, servum meum ;/ oleo sancto meo unxi eum./ 22Manus enim mea auxiliabitur ei,/ et brachium meum confortabit eum./ 23Nihil proficiet inimicus in eo,/ et filius iniquitatis non apponet nocere ei./ 24Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,/ et odientes eum in fugam convertam./ 25Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,/ et in nomine meo exaltabitur cornu ejus./ 26Et ponam in mari manum ejus,/ et in fluminibus dexteram ejus./ 27Ipse invocabit me : Pater meus es tu,/ Deus meus, et susceptor salutis meæ./ 28Et ego primogenitum ponam illum,/ excelsum præ regibus terræ./ 29In æternum servabo illi misericordiam meam,/ et testamentum meum fidele ipsi./ 30Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,/ et thronum ejus sicut dies cæli./ 31Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,/ et in judiciis meis non ambulaverint ;/ 32si justitias meas profanaverint,/ et mandata mea non custodierint :/ 33visitabo in virga iniquitates eorum,/ et in verberibus peccata eorum ;/ 34misericordiam autem meam non dispergam ab eo,/ neque nocebo in veritate mea,/ 35neque profanabo testamentum meum :/ et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita./ 36Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :/ 37semen ejus in æternum manebit./ Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,/ 38et sicut luna perfecta in æternum,/ et testis in cælo fidelis./ 39Tu vero repulisti et despexisti ;/ distulisti christum tuum./ 40Evertisti testamentum servi tui ;/ profanasti in terra sanctuarium ejus./ 41Destruxisti omnes sepes ejus ;/ posuisti firmamentum ejus formidinem./ 42Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;/ factus est opprobrium vicinis suis./ 43Exaltasti dexteram deprimentium eum ;/ lætificasti omnes inimicos ejus./ 44Avertisti adjutorium gladii ejus,/ et non es auxiliatus ei in bello./ 45Destruxisti eum ab emundatione,/ et sedem ejus in terram collisisti./ 46Minorasti dies temporis ejus ;/ perfudisti eum confusione./ 47Usquequo, Domine, avertis in finem ?/ exardescet sicut ignis ira tua ?/ 48Memorare quæ mea substantia :/ numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?/ 49Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?/ eruet animam suam de manu inferi ?/ 50Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,/ sicut jurasti David in veritate tua ?/ 51Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,/ quod continui in sinu meo, multarum gentium :/ 52quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;/ quod exprobraverunt commutationem christi tui./ 53Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.]
Copyright information for VulgCT