Psalms 89

Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis/ a generatione in generationem./ Priusquam montes fierent,/ aut formaretur terra et orbis,/ a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus./ Ne avertas hominem in humilitatem :/ et dixisti : Convertimini, filii hominum./ Quoniam mille anni ante oculos tuos/ tamquam dies hesterna quæ præteriit :/ et custodia in nocte quæ pro nihilo habentur,/ eorum anni erunt./ Mane sicut herba transeat ;/ mane floreat, et transeat ;/ vespere decidat, induret, et arescat./ Quia defecimus in ira tua,/ et in furore tuo turbati sumus./ Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;/ sæculum nostrum in illuminatione vultus tui./ Quoniam omnes dies nostri defecerunt,/ et in ira tua defecimus./ Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;/ 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni./ Si autem in potentatibus octoginta anni,/ et amplius eorum labor et dolor ;/ quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur./ 11 Quis novit potestatem iræ tuæ,/ et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare ?/ Dexteram tuam sic notam fac,/ et eruditos corde in sapientia./ 13 Convertere, Domine ; usquequo ?/ et deprecabilis esto super servos tuos./ 14 Repleti sumus mane misericordia tua ;/ et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris./ 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;/ annis quibus vidimus mala./ 16 Respice in servos tuos et in opera tua,/ et dirige filios eorum./ 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,/ et opera manuum nostrarum dirige super nos,/ et opus manuum nostrarum dirige.]
Copyright information for VulgCT