Psalms 9

1In finem, pro occultis filii. Psalmus David. 2[Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ;/ narrabo omnia mirabilia tua./ 3Lætabor et exsultabo in te ;/ psallam nomini tuo, Altissime./ 4In convertendo inimicum meum retrorsum ;/ infirmabuntur, et peribunt a facie tua./ 5Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ;/ sedisti super thronum, qui judicas justitiam./ 6Increpasti gentes, et periit impius :/ nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi./ 7Inimici defecerunt frameæ in finem,/ et civitates eorum destruxisti./ Periit memoria eorum cum sonitu ;/ 8et Dominus in æternum permanet./ Paravit in judicio thronum suum,/ 9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate :/ judicabit populos in justitia./ 10Et factus est Dominus refugium pauperi ;/ adjutor in opportunitatibus, in tribulatione./ 11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,/ quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine./ 12Psallite Domino qui habitat in Sion ;/ annuntiate inter gentes studia ejus :/ 13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ;/ non est oblitus clamorem pauperum./ 14Miserere mei, Domine :/ vide humilitatem meam de inimicis meis,/ 15qui exaltas me de portis mortis,/ ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :/ 16exultabo in salutari tuo./ Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ;/ in laqueo isto quem absconderunt/ comprehensus est pes eorum./ 17Cognoscetur Dominus judicia faciens ;/ in operibus manuum suarum comprehensus est peccator./ 18Convertantur peccatores in infernum,/ omnes gentes quæ obliviscuntur Deum./ 19Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ;/ patientia pauperum non peribit in finem./ 20Exsurge, Domine ; non confortetur homo :/ judicentur gentes in conspectu tuo./ 21Constitue, Domine, legislatorem super eos,/ ut sciant gentes quoniam homines sunt./ 22Ut quid, Domine, recessisti longe ;/ despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?/ 23Dum superbit impius, incenditur pauper :/ comprehenduntur in consiliis quibus cogitant./ 24Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,/ et iniquus benedicitur./ 25Exacerbavit Dominum peccator :/ secundum multitudinem iræ suæ, non quæret./ 26Non est Deus in conspectu ejus ;/ inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore./ Auferuntur judicia tua a facie ejus ;/ omnium inimicorum suorum dominabitur./ 27Dixit enim in corde suo : Non movebor/ a generatione in generationem, sine malo./ 28Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;/ sub lingua ejus labor et dolor./ 29Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,/ ut interficiat innocentem./ 30Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua./ Insidiatur ut rapiat pauperem ;/ rapere pauperem dum attrahit eum./ 31In laqueo suo humiliabit eum ;/ inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum./ 32Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;/ avertit faciem suam, ne videat in finem./ 33Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ;/ ne obliviscaris pauperum./ 34Propter quid irritavit impius Deum ?/ dixit enim in corde suo : Non requiret./ 35Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,/ ut tradas eos in manus tuas./ Tibi derelictus est pauper ;/ orphano tu eris adjutor./ 36Contere brachium peccatoris et maligni ;/ quæretur peccatum illius, et non invenietur./ 37Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ;/ peribitis, gentes, de terra illius./ 38Desiderium pauperum exaudivit Dominus ;/ præparationem cordis eorum audivit auris tua :/ 39judicare pupillo et humili,/ ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]
Copyright information for VulgCT