Psalms 90

1Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi,/ in protectione Dei cæli commorabitur./ 2Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;/ Deus meus, sperabo in eum./ 3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,/ et a verbo aspero./ 4Scapulis suis obumbrabit tibi,/ et sub pennis ejus sperabis./ 5Scuto circumdabit te veritas ejus :/ non timebis a timore nocturno ;/ 6a sagitta volante in die,/ a negotio perambulante in tenebris,/ ab incursu, et dæmonio meridiano./ 7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ;/ ad te autem non appropinquabit./ 8Verumtamen oculis tuis considerabis,/ et retributionem peccatorum videbis./ 9Quoniam tu es, Domine, spes mea ;/ Altissimum posuisti refugium tuum./ 10Non accedet ad te malum,/ et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo./ 11Quoniam angelis suis mandavit de te,/ ut custodiant te in omnibus viis tuis./ 12In manibus portabunt te,/ ne forte offendas ad lapidem pedem tuum./ 13Super aspidem et basiliscum ambulabis,/ et conculcabis leonem et draconem./ 14Quoniam in me speravit, liberabo eum ;/ protegam eum, quoniam cognovit nomen meum./ 15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ;/ cum ipso sum in tribulatione :/ eripiam eum, et glorificabo eum./ 16Longitudine dierum replebo eum,/ et ostendam illi salutare meum.]
Copyright information for VulgCT