Psalms 91

Psalmus cantici, in die sabbati. [Bonum est confiteri Domino,/ et psallere nomini tuo, Altissime :/ ad annuntiandum mane misericordiam tuam,/ et veritatem tuam per noctem,/ in decachordo, psalterio ;/ cum cantico, in cithara./ Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;/ et in operibus manuum tuarum exsultabo./ Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ./ Vir insipiens non cognoscet,/ et stultus non intelliget hæc./ Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,/ et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,/ ut intereant in sæculum sæculi :/ tu autem Altissimus in æternum, Domine./ 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,/ quoniam ecce inimici tui peribunt ;/ et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem./ 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,/ et senectus mea in misericordia uberi./ 12 Et despexit oculus meus inimicos meos,/ et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea./ 13 Justus ut palma florebit ;/ sicut cedrus Libani multiplicabitur./ 14 Plantati in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri florebunt./ 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,/ et bene patientes erunt :/ 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,/ et non est iniquitas in eo.]
Copyright information for VulgCT