Psalms 92

Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est :/ indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se./ Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur./ Parata sedes tua ex tunc ;/ a sæculo tu es./ Elevaverunt flumina, Domine,/ elevaverunt flumina vocem suam ;/ elevaverunt flumina fluctus suos,/ a vocibus aquarum multarum./ Mirabiles elationes maris ;/ mirabilis in altis Dominus./ Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ;/ domum tuam decet sanctitudo, Domine,/ in longitudinem dierum.]
Copyright information for VulgCT