Psalms 93

1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus ;/ Deus ultionum libere egit./ 2Exaltare, qui judicas terram ;/ redde retributionem superbis./ 3Usquequo peccatores, Domine,/ usquequo peccatores gloriabuntur ;/ 4effabuntur et loquentur iniquitatem ;/ loquentur omnes qui operantur injustitiam ?/ 5Populum tuum, Domine, humiliaverunt,/ et hæreditatem tuam vexaverunt./ 6Viduam et advenam interfecerunt,/ et pupillos occiderunt./ 7Et dixerunt : Non videbit Dominus,/ nec intelliget Deus Jacob./ 8Intelligite, insipientes in populo ;/ et stulti, aliquando sapite./ 9Qui plantavit aurem non audiet ?/ aut qui finxit oculum non considerat ?/ 10Qui corripit gentes non arguet,/ qui docet hominem scientiam ?/ 11Dominus scit cogitationes hominum,/ quoniam vanæ sunt./ 12Beatus homo quem tu erudieris, Domine,/ et de lege tua docueris eum :/ 13ut mitiges ei a diebus malis,/ donec fodiatur peccatori fovea./ 14Quia non repellet Dominus plebem suam,/ et hæreditatem suam non derelinquet,/ 15quoadusque justitia convertatur in judicium :/ et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde./ 16Quis consurget mihi adversus malignantes ?/ aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?/ 17Nisi quia Dominus adjuvit me,/ paulominus habitasset in inferno anima mea./ 18Si dicebam : Motus est pes meus :/ misericordia tua, Domine, adjuvabat me./ 19Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,/ consolationes tuæ lætificaverunt animam meam./ 20Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis,/ qui fingis laborem in præcepto ?/ 21Captabunt in animam justi,/ et sanguinem innocentem condemnabunt./ 22Et factus est mihi Dominus in refugium,/ et Deus meus in adjutorium spei meæ./ 23Et reddet illis iniquitatem ipsorum,/ et in malitia eorum disperdet eos :/ disperdet illos Dominus Deus noster.]
Copyright information for VulgCT