Psalms 94

Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino ;/ jubilemus Deo salutari nostro ;/ præoccupemus faciem ejus in confessione,/ et in psalmis jubilemus ei :/ quoniam Deus magnus Dominus,/ et rex magnus super omnes deos./ Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,/ et altitudines montium ipsius sunt ;/ quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,/ et siccam manus ejus formaverunt./ Venite, adoremus, et procidamus,/ et ploremus ante Dominum qui fecit nos :/ quia ipse est Dominus Deus noster,/ et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus./ Hodie si vocem ejus audieritis,/ nolite obdurare corda vestra sicut in irritatione,/ secundum diem tentationis in deserto,/ ubi tentaverunt me patres vestri :/ probaverunt me, et viderunt opera mea./ 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,/ et dixi : Semper hi errant corde./ 11 Et isti non cognoverunt vias meas :/ ut juravi in ira mea :/ Si introibunt in requiem meam.]
Copyright information for VulgCT