Psalms 95

1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ;/ cantate Domino omnis terra./ 2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;/ annuntiate de die in diem salutare ejus./ 3Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;/ in omnibus populis mirabilia ejus./ 4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :/ terribilis est super omnes deos./ 5Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;/ Dominus autem cælos fecit./ 6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;/ sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus./ 7Afferte Domino, patriæ gentium,/ afferte Domino gloriam et honorem ;/ 8afferte Domino gloriam nomini ejus./ Tollite hostias, et introite in atria ejus ;/ 9adorate Dominum in atrio sancto ejus./ Commoveatur a facie ejus universa terra ;/ 10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit./ Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;/ judicabit populos in æquitate./ 11Lætentur cæli, et exsultet terra ;/ commoveatur mare et plenitudo ejus ;/ 12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt./ Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum/ 13a facie Domini, quia venit,/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terræ in æquitate,/ et populos in veritate sua.]
Copyright information for VulgCT