Psalms 96

1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit : exsultet terra ;/ lætentur insulæ multæ./ 2Nubes et caligo in circuitu ejus ;/ justitia et judicium correctio sedis ejus./ 3Ignis ante ipsum præcedet,/ et inflammabit in circuitu inimicos ejus./ 4Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ;/ vidit, et commota est terra./ 5Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ;/ a facie Domini omnis terra./ 6Annuntiaverunt cæli justitiam ejus,/ et viderunt omnes populi gloriam ejus./ 7Confundantur omnes qui adorant sculptilia,/ et qui gloriantur in simulacris suis./ Adorate eum omnes angeli ejus./ 8Audivit, et lætata est Sion,/ et exsultaverunt filiæ Judæ/ propter judicia tua, Domine./ 9Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ;/ nimis exaltatus es super omnes deos./ 10Qui diligitis Dominum, odite malum :/ custodit Dominus animas sanctorum suorum ;/ de manu peccatoris liberabit eos./ 11Lux orta est justo,/ et rectis corde lætitia./ 12Lætamini, justi, in Domino,/ et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.]
Copyright information for VulgCT