Psalms 97

Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum,/ quia mirabilia fecit./ Salvavit sibi dextera ejus,/ et brachium sanctum ejus./ Notum fecit Dominus salutare suum ;/ in conspectu gentium revelavit justitiam suam./ Recordatus est misericordiæ suæ,/ et veritatis suæ domui Israël./ Viderunt omnes termini terræ/ salutare Dei nostri./ Jubilate Deo, omnis terra ;/ cantate, et exsultate, et psallite./ Psallite Domino in cithara ;/ in cithara et voce psalmi ;/ in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ./ Jubilate in conspectu regis Domini :/ moveatur mare, et plenitudo ejus ;/ orbis terrarum, et qui habitant in eo./ Flumina plaudent manu ;/ simul montes exsultabunt a conspectu Domini :/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terrarum in justitia,/ et populos in æquitate.]
Copyright information for VulgCT