Psalms 98

1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit : irascantur populi ;/ qui sedet super cherubim : moveatur terra./ 2Dominus in Sion magnus,/ et excelsus super omnes populos./ 3Confiteantur nomini tuo magno,/ quoniam terribile et sanctum est,/ 4et honor regis judicium diligit./ Tu parasti directiones ;/ judicium et justitiam in Jacob tu fecisti./ 5Exaltate Dominum Deum nostrum,/ et adorate scabellum pedum ejus,/ quoniam sanctum est./ 6Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus,/ et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus :/ invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;/ 7in columna nubis loquebatur ad eos./ Custodiebant testimonia ejus,/ et præceptum quod dedit illis./ 8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ;/ Deus, tu propitius fuisti eis,/ et ulciscens in omnes adinventiones eorum./ 9Exaltate Dominum Deum nostrum,/ et adorate in monte sancto ejus,/ quoniam sanctus Dominus Deus noster.]
Copyright information for VulgCT