Psalms 99

1Psalmus in confessione. 2[Jubilate Deo, omnis terra ;/ servite Domino in lætitia./ Introite in conspectu ejus in exsultatione./ 3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ;/ ipse fecit nos, et non ipsi nos :/ populus ejus, et oves pascuæ ejus./ 4Introite portas ejus in confessione ;/ atria ejus in hymnis :/ confitemini illi./ Laudate nomen ejus, 5quoniam suavis est Dominus,/ in æternum misericordia ejus,/ et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
Copyright information for VulgCT