Romans 15

1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : 6ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. 7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : 9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. 11Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi. 12Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.\ 14Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, 16ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 17Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. 18Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : 19in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : 21sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.\ 22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis : 24cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 26Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. 27Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 30Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, 32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Copyright information for VulgCT