Romans 6

1Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ? 2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ? 3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ? 4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. 5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus. 6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur. 10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. 11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.\ 12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo. 14Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia. 15Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit. 16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ? 17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. 18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. 20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. 21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est. 22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. 23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Copyright information for VulgCT