Sir 10

[Judex sapiens judicabit populum suum,/ et principatus sensati stabilis erit./ Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :/ et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea./ Rex insipiens perdet populum suum :/ et civitates inhabitabuntur per sensum potentium./ In manu Dei potestas terræ :/ et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam./ In manu Dei prosperitas hominis,/ et super faciem scribæ imponet honorem suum.]\ [Omnis injuriæ proximi ne memineris,/ et nihil agas in operibus injuriæ./ Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,/ et execrabilis omnis iniquitas gentium./ Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,/ et injurias, et contumelias, et diversos dolos./ Avaro autem nihil est scelestius./ Quid superbit terra et cinis ?/ 10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam :/ hic enim et animam suam venalem habet,/ quoniam in vita sua projecit intima sua./ 11 Omnis potentatus brevis vita ;/ languor prolixior gravat medicum./ 12 Brevem languorem præcidit medicus :/ sic et rex hodie est, et cras morietur./ 13 Cum enim morietur homo,/ hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes./ 14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :/ 15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,/ quoniam initium omnis peccati est superbia./ Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,/ et subvertet eum in finem./ 16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,/ et destruxit eos usque in finem./ 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus,/ et sedere fecit mites pro eis./ 18 Radices gentium superbarum arefecit Deus,/ et plantavit humiles ex ipsis gentibus./ 19 Terras gentium evertit Dominus,/ et perdidit eas usque ad fundamentum./ 20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,/ et cessare fecit memoriam eorum a terra./ 21 Memoria superborum perdidit Deus,/ et reliquit memoriam humilium sensu./ 22 Non est creata hominibus superbia,/ neque iracundia nationi mulierum.]\ 23 [Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :/ semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini./ 24 In medio fratrum rector illorum in honore :/ et qui timent Dominum erunt in oculis illius./ 25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,/ timor Dei est./ 26 Noli despicere hominem justum pauperem,/ et noli magnificare virum peccatorem divitem./ 27 Magnus, et judex, et potens est in honore :/ et non est major illo qui timet Deum./ 28 Servo sensato liberi servient :/ et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,/ et inscius non honorabitur./ 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo,/ et noli cunctari in tempore angustiæ./ 30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus,/ quam qui gloriatur et eget pane./ 31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam,/ et da illi honorem secundum meritum suum./ 32 Peccantem in animam suam quis justificabit ?/ et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?/ 33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum :/ et est homo qui honorificatur propter substantiam suam./ 34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia !/ et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]
Copyright information for VulgCT