Sir 11

[Sapientia humiliati exaltabit caput illius,/ et in medio magnatorum consedere illum faciet./ Non laudes virum in specie sua,/ neque spernas hominem in visu suo./ Brevis in volatilibus est apis,/ et initium dulcoris habet fructus illius./ In vestitu ne glorieris umquam,/ nec in die honoris tui extollaris :/ quoniam mirabilia opera Altissimi solius,/ et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius./ Multi tyranni sederunt in throno :/ et insuspicabilis portavit diadema./ Multi potentes oppressi sunt valide,/ et gloriosi traditi sunt in manus alterorum./ Priusquam interroges, ne vituperes quemquam :/ et cum interrogaveris, corripe juste.]\ [Priusquam audias, ne respondeas verbum :/ et in medio sermonum ne adjicias loqui./ De ea re quæ te non molestat, ne certeris :/ et in judicio peccantium ne consistas./ 10 Fili, ne in multis sint actus tui :/ et si dives fueris, non eris immunis a delicto./ Si enim secutus fueris, non apprehendes :/ et non effugies, si præcucurreris./ 11 Est homo laborans et festinans, et dolens :/ impius, et tanto magis non abundabit./ 12 Est homo marcidus egens recuperatione,/ plus deficiens virtute, et abundans paupertate :/ 13 et oculus Dei respexit illum in bono,/ et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :/ et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.]\ 14 [Bona et mala, vita et mors,/ paupertas et honestas, a Deo sunt :/ 15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :/ dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum./ 16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :/ qui autem exsultant in malis consenescunt in malo./ 17 Datio Dei permanet justis,/ et profectus illius successus habebit in æternum./ 18 Est qui locupletatur parce agendo,/ et hæc est pars mercedis illius./ 19 In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,/ et nunc manducabo de bonis meis solus :/ 20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,/ et relinquat omnia aliis, et morietur./ 21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,/ et in opere mandatorum tuorum veterasce./ 22 Ne manseris in operibus peccatorum :/ confide autem in Deo, et mane in loco tuo./ 23 Facile est enim in oculis Dei/ subito honestare pauperem./ 24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat,/ et in hora veloci processus illius fructificat./ 25 Ne dicas : Quid est mihi opus ?/ et quæ erunt mihi ex hoc bona ?/ 26 Ne dicas : Sufficiens mihi sum :/ et quid ex hoc pessimabor ?/ 27 In die bonorum ne immemor sis malorum,/ et in die malorum ne immemor sis bonorum :/ 28 quoniam facile est coram Deo in die obitus/ retribuere unicuique secundum vias suas./ 29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ,/ et in fine hominis denudatio operum illius./ 30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam :/ quoniam in filiis suis agnoscitur vir.]\ 31 [Non omnem hominem inducas in domum tuam :/ multæ enim sunt insidiæ dolosi./ 32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium,/ et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :/ sic et cor superborum,/ et sicut prospector videns casum proximi sui./ 33 Bona enim in mala convertens insidiatur,/ et in electis imponet maculam./ 34 A scintilla una augetur ignis,/ et ab uno doloso augetur sanguis :/ homo vero peccator sanguini insidiatur./ 35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala,/ ne inducat super te subsannationem in perpetuum./ 36 Admitte ad te alienigenam :/ et subvertet te in turbine,/ et abalienabit te a tuis propriis.]
Copyright information for VulgCT