Sir 12

[Si benefeceris, scito cui feceris,/ et erit gratia in bonis tuis multa./ Benefac justo, et invenies retributionem magnam :/ et si non ab ipso, certe a Domino./ Non est enim ei bene qui assiduus est in malis,/ et eleemosynas non danti :/ quoniam et Altissimus odio habet peccatores,/ et misertus est pœnitentibus./ Da misericordi, et ne suscipias peccatorem :/ et impiis et peccatoribus reddet vindictam,/ custodiens eos in diem vindictæ./ Da bono, et non receperis peccatorem./ Benefac humili, et non dederis impio :/ prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit :/ nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi,/ quoniam et Altissimus odio habet peccatores,/ et impiis reddet vindictam.]\ [Non agnoscetur in bonis amicus,/ et non abscondetur in malis inimicus./ In bonis viri, inimici illius in tristitia :/ et in malitia illius, amicus agnitus est./ 10 Non credas inimico tuo in æternum :/ sicut enim æramentum æruginat nequitia illius :/ 11 et si humiliatus vadat curvus,/ adjice animum tuum, et custodi te ab illo./ 12 Non statuas illum penes te,/ nec sedeat ad dexteram tuam,/ ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam,/ et in novissimo agnosces verba mea,/ et in sermonibus meis stimuleris./ 13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso,/ et omnibus qui appropiant bestiis ?/ et sic qui comitatur cum viro iniquo,/ et obvolutus est in peccatis ejus./ 14 Una hora tecum permanebit :/ si autem declinaveris, non supportabit./ 15 In labiis suis indulcat inimicus,/ et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam./ 16 In oculis suis lacrimatur inimicus,/ et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine./ 17 Et si incurrerint tibi mala,/ invenies eum illic priorem./ 18 In oculis suis lacrimatur inimicus,/ et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas./ 19 Caput suum movebit, et plaudet manu,/ et multa susurrans commutabit vultum suum.]
Copyright information for VulgCT