Sir 13

[Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea :/ et qui communicaverit superbo induet superbiam./ Pondus super se tollat qui honestiori se communicat,/ et ditiori te ne socius fueris./ Quid communicabit cacabus ad ollam ?/ quando enim se colliserint, confringetur./ Dives injuste egit, et fremet :/ pauper autem læsus tacebit./ Si largitus fueris, assumet te :/ et si non habueris, derelinquet te./ Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :/ et ipse non dolebit super te./ Si necessarius illi fueris, supplantabit te,/ et subridens spem dabit, narrans tibi bona,/ et dicet : Quid opus est tibi ?/ Et confundet te in cibis suis,/ donec te exinaniat bis et ter :/ et in novissimo deridebit te,/ et postea videns derelinquet te,/ et caput suum movebit ad te./ Humiliare Deo, et exspecta manus ejus./ 10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris./ 11 Noli esse humilis in sapientia tua,/ ne humiliatus in stultitiam seducaris./ 12 Advocatus a potentiore, discede :/ ex hoc enim magis te advocabit./ 13 Ne improbus sis, ne impingaris :/ et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem./ 14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo,/ nec credas multis verbis illius :/ ex multa enim loquela tentabit te,/ et subridens interrogabit te de absconditis tuis./ 15 Immitis animus illius conservabit verba tua :/ et non parcet de malitia, et de vinculis./ 16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,/ quoniam cum subversione tua ambulas :/ 17 audiens vero illa,/ quasi in somnis vide, et vigilabis./ 18 Omni vita tua dilige Deum,/ et invoca illum in salute tua./ 19 Omne animal diligit simile sibi,/ sic et omnis homo proximum sibi./ 20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur,/ et omnis homo simili sui sociabitur./ 21 Si communicabit lupus agno aliquando,/ sic peccator justo./ 22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ?/ aut quæ pars diviti ad pauperem ?/ 23 Venatio leonis onager in eremo :/ sic et pascua divitum sunt pauperes./ 24 Et sicut abominatio est superbo humilitas,/ sic et execratio divitis pauper./ 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis :/ humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis./ 26 Diviti decepto multi recuperatores :/ locutus est superbia, et justificaverunt illum./ 27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur :/ locutus est sensate, et non est datus ei locus./ 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt,/ et verbum illius usque ad nubes perducent./ 29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?/ et si offenderit, subvertent illum.]\ 30 [Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :/ et nequissima paupertas in ore impii./ 31 Cor hominis immutat faciem illius,/ sive in bona, sive in mala./ 32 Vestigium cordis boni et faciem bonam/ difficile invenies, et cum labore.]
Copyright information for VulgCT