Sir 14

1[Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo,/ et non est stimulatus in tristitia delicti./ 2Felix qui non habuit animi sui tristitiam,/ et non excidit a spe sua./ 3Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia :/ et homini livido ad quid aurum ?/ 4Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat,/ et in bonis illius alius luxuriabitur./ 5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?/ et non jucundabitur in bonis suis./ 6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius :/ et hæc redditio est malitiæ illius./ 7Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit :/ et in novissimo manifestat malitiam suam./ 8Nequam est oculus lividi :/ et avertens faciem suam, et despiciens animam suam./ 9Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis :/ non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam./ 10Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane,/ sed indigens et in tristitia erit super mensam suam./ 11Fili, si habes, benefac tecum,/ et Deo dignas oblationes offer./ 12Memor esto quoniam mors non tardat,/ et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :/ testamentum enim hujus mundi morte morietur./ 13Ante mortem benefac amico tuo,/ et secundum vires tuas exporrigens da pauperi./ 14Non defrauderis a die bono,/ et particula boni doni non te prætereat./ 15Nonne aliis relinques dolores et labores tuos/ in divisione sortis ?/ 16Da et accipe,/ et justifica animam tuam./ 17Ante obitum tuum operare justitiam,/ quoniam non est apud inferos invenire cibum./ 18Omnis caro sicut fœnum veterascet,/ et sicut folium fructificans in arbore viridi./ 19Alia generantur, et alia dejiciuntur :/ sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur./ 20Omne opus corruptibile in fine deficiet,/ et qui illud operatur ibit cum illo./ 21Et omne opus electum justificabitur,/ et qui operatur illud honorabitur in illo.]\ 22[Beatus vir qui in sapientia morabitur,/ et qui in justitia sua meditabitur,/ et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :/ 23qui excogitat vias illius in corde suo,/ et in absconditis suis intelligens,/ vadens post illam quasi investigator,/ et in viis illius consistens :/ 24qui respicit per fenestras illius,/ et in januis illius audiens :/ 25qui requiescit juxta domum illius,/ et in parietibus illius figens palum,/ statuet casulam suam ad manus illius,/ et requiescent in casula illius bona per ævum./ 26Statuet filios suos sub tegmine illius,/ et sub ramis ejus morabitur./ 27Protegetur sub tegmine illius a fervore,/ et in gloria ejus requiescet.]
Copyright information for VulgCT