Sir 15

1[Qui timet Deum faciet bona,/ et qui continens est justitiæ apprehendet illam :/ 2et obviabit illi quasi mater honorificata,/ et quasi mulier a virginitate suscipiet illum./ 3Cibabit illum pane vitæ et intellectus,/ et aqua sapientiæ salutaris potabit illum :/ et firmabitur in illo, et non flectetur :/ 4et continebit illum, et non confundetur :/ et exaltabit illum apud proximos suos,/ 5et in medio ecclesiæ aperiet os ejus,/ et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus,/ et stola gloriæ vestiet illum./ 6Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum,/ et nomine æterno hæreditabit illum./ 7Homines stulti non apprehendent illam,/ et homines sensati obviabunt illi./ Homines stulti non videbunt eam :/ longe enim abest a superbia et dolo./ 8Viri mendaces non erunt illius memores :/ et viri veraces invenientur in illa,/ et successum habebunt usque ad inspectionem Dei./ 9Non est speciosa laus in ore peccatoris,/ 10quoniam a Deo profecta est sapientia./ Sapientiæ enim Dei astabit laus,/ et in ore fideli abundabit,/ et Dominator dabit eam illi.]\ 11[Non dixeris : Per Deum abest :/ quæ enim odit ne feceris./ 12Non dicas : Ille me implanavit :/ non enim necessarii sunt ei homines impii./ 13Omne execramentum erroris odit Dominus,/ et non erit amabile timentibus eum./ 14Deus ab initio constituit hominem,/ et reliquit illum in manu consilii sui :/ 15adjecit mandata et præcepta sua./ 16Si volueris mandata servare, conservabunt te,/ et in perpetuum fidem placitam facere./ 17Apposuit tibi aquam et ignem,/ ad quod volueris porrige manum tuam./ 18Ante hominem vita et mors, bonum et malum :/ quod placuerit ei dabitur illi :/ 19quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia,/ videns omnes sine intermissione./ 20Oculi Domini ad timentes eum,/ et ipse agnoscit omnem operam hominis./ 21Nemini mandavit impie agere,/ et nemini dedit spatium peccandi :/ 22non enim concupiscit multitudinem/ filiorum infidelium et inutilium.]
Copyright information for VulgCT