Sir 16

1[Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :/ nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis./ 2Non credas vitæ illorum,/ et ne respexeris in labores eorum./ 3Melior est enim unus timens Deum,/ quam mille filii impii :/ 4et utile est mori sine filiis,/ quam relinquere filios impios./ 5Ab uno sensato inhabitabitur patria :/ tribus impiorum deseretur./ 6Multa talia vidit oculis meus,/ et fortiora horum audivit auris mea./ 7In synagoga peccantium exardebit ignis,/ et in gente incredibili exardescet ira./ 8Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,/ qui destructi sunt confidentes suæ virtuti./ 9Et non pepercit peregrinationi Lot,/ et execratus est eos præ superbia verbi illorum./ 10Non misertus est illis, gentem totam perdens,/ et extollentem se in peccatis suis./ 11Et sicut sexcenta millia peditum,/ qui congregati sunt in duritia cordis sui :/ et si unus fuisset cervicatus,/ mirum si fuisset immunis./ 12Misericordia enim et ira est cum illo :/ potens exoratio, et effundens iram./ 13Secundum misericordiam suam,/ sic correptio illius homines secundum opera sua judicat./ 14Non effugiet in rapina peccator,/ et non retardabit sufferentia misericordiam facientis./ 15Omnis misericordia faciet locum unicuique,/ secundum meritum operum suorum,/ et secundum intellectum peregrinationis ipsius.]\ 16[Non dicas : A Deo abscondar :/ et ex summo, quis mei memorabitur ?/ 17in populo magno non agnoscar :/ quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?/ 18Ecce cælum et cæli cælorum,/ abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,/ in conspectu illius commovebuntur./ 19Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,/ cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur./ 20Et in omnibus his insensatum est cor,/ et omne cor intelligitur ab illo./ 21Et vias illius quis intelligit,/ et procellam quam nec oculus videbit hominis ?/ 22Nam plurima illius opera sunt in absconsis :/ sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?/ longe enim est testamentum a quibusdam,/ et interrogatio omnium in consummatione est./ 23Qui minoratur corde cogitat inania,/ et vir imprudens et errans cogitat stulta.]\ 24[Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,/ et in verbis meis attende in corde tuo :/ 25et dicam in æquitate disciplinam,/ et scrutabor enarrare sapientiam :/ et in verbis meis attende in corde tuo,/ et dico in æquitate spiritus virtutes/ quas posuit Deus in opera sua ab initio,/ et in veritate enuntio scientiam ejus./ 26In judicio Dei opera ejus ab initio,/ et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,/ et initia eorum in gentibus suis./ 27Ornavit in æternum opera illorum :/ nec esurierunt, nec laboraverunt,/ et non destiterunt ab operibus suis./ 28Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :/ 29non sis incredibilis verbo illius./ 30Post hæc Deus in terram respexit,/ et implevit illam bonis suis :/ 31anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,/ et in ipsam iterum reversio illorum.]
Copyright information for VulgCT