Sir 17

[Deus creavit de terra hominem,/ et secundum imaginem suam fecit illum :/ et iterum convertit illum in ipsam,/ et secundum se vestivit illum virtute./ Numerum dierum et tempus dedit illi,/ et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram./ Posuit timorem illius super omnem carnem,/ et dominatus est bestiarum et volatilium./ Creavit ex ipso adjutorium simile sibi :/ consilium, et linguam, et oculos, et aures,/ et cor dedit illis excogitandi,/ et disciplina intellectus replevit illos./ Creavit illis scientiam spiritus,/ sensu implevit cor illorum,/ et mala et bona ostendit illis./ Posuit oculum suum super corda illorum,/ ostendere illis magnalia operum suorum :/ ut nomen sanctificationis collaudent,/ et gloriari in mirabilibus illius ;/ ut magnalia enarrent operum ejus./ Addidit illis disciplinam,/ et legem vitæ hæreditavit illos./ 10 Testamentum æternum constituit cum illis,/ et justitiam et judicia sua ostendit illis./ 11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum,/ et honorem vocis audierunt aures illorum./ Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo./ 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo./ 13 Viæ illorum coram ipso sunt semper :/ non sunt absconsæ ab oculis ipsius./ 14 In unamquamque gentem præposuit rectorem :/ 15 et pars Dei Israël facta est manifesta./ 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei :/ et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum./ 17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum,/ et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei./ 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,/ et gratiam hominis quasi pupillam conservabit./ 19 Et postea resurget,/ et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum,/ et convertet in interiores partes terræ./ 20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ,/ et confirmavit deficientes sustinere,/ et destinavit illis sortem veritatis.]\ 21 [Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :/ 22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula./ 23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua,/ et nimis odito execrationem :/ 24 et cognosce justitias et judicia Dei,/ et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei./ 25 In partes vade sæculi sancti,/ cum vivis et dantibus confessionem Deo./ 26 Non demoreris in errore impiorum :/ ante mortem confitere :/ a mortuo, quasi nihil, perit confessio./ 27 Confiteberis vivens,/ vivus et sanus confiteberis :/ et laudabis Deum,/ et gloriaberis in miserationibus illius./ 28 Quam magna misericordia Domini,/ et propitiatio illius convertentibus ad se !/ 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus,/ quoniam non est immortalis filius hominis,/ et in vanitate malitiæ placuerunt./ 30 Quid lucidius sole ?/ et hic deficiet ;/ aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ?/ et hoc arguetur./ 31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit :/ et omnes homines terra et cinis.]
Copyright information for VulgCT