Sir 18

1[Qui vivet in æternum creavit omnia simul./ Deus solus justificabitur,/ et manet invictus rex in æternum./ 2Quis sufficit enarrare opera illius ?/ 3quis enim investigabit magnalia ejus ?/ 4virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?/ aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?/ 5Non est minuere neque adjicere,/ nec est invenire magnalia Dei./ 6Cum consummaverit homo, tunc incipiet :/ et cum quieverit, aporiabitur./ 7Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?/ et quid bonum aut quid nequam illius ?/ 8Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,/ quasi gutta aquæ maris deputati sunt :/ et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi./ 9Propter hoc patiens est Deus in illis,/ et effundit super eos misericordiam suam./ 10Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :/ et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est./ 11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,/ et ostendit eis viam æquitatis./ 12Miseratio hominis circa proximum suum :/ misericordia autem Dei super omnem carnem./ 13Qui misericordiam habet, docet et erudit/ quasi pastor gregem suum./ 14Miseretur excipientis doctrinam miserationis,/ et qui festinat in judiciis ejus.]\ 15[Fili, in bonis non des querelam,/ et in omni dato non des tristitiam verbi mali./ 16Nonne ardorem refrigerabit ros ?/ sic et verbum melius quam datum./ 17Nonne ecce verbum super datum bonum ?/ sed utraque cum homine justificato./ 18Stultus acriter improperabit :/ et datus indisciplinati tabescere facit oculos./ 19Ante judicium para justitiam tibi,/ et antequam loquaris, disce./ 20Ante languorem adhibe medicinam :/ et ante judicium interroga teipsum,/ et in conspectu Dei invenies propitiationem./ 21Ante languorem humilia te,/ et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam./ 22Non impediaris orare semper,/ et ne verearis usque ad mortem justificari,/ quoniam merces Dei manet in æternum./ 23Ante orationem præpara animam tuam,/ et noli esse quasi homo qui tentat Deum./ 24Memento iræ in die consummationis,/ et tempus retributionis in conversatione faciei./ 25Memento paupertatis in tempore abundantiæ,/ et necessitatum paupertatis in die divitiarum./ 26A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,/ et hæc omnia citata in oculis Dei./ 27Homo sapiens in omnibus metuet,/ et in diebus delictorum attendet ab inertia./ 28Omnis astutus agnoscit sapientiam,/ et invenienti eam dabit confessionem./ 29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,/ et intellexerunt veritatem et justitiam,/ et impleverunt proverbia et judicia.]\ 30[Post concupiscentias tuas non eas,/ et a voluntate tua avertere./ 31Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,/ faciat te in gaudium inimicis tuis./ 32Ne oblecteris in turbis nec in modicis :/ assidua enim est commissio illorum./ 33Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore,/ et est tibi nihil in sacculo :/ eris enim invidus vitæ tuæ.]
Copyright information for VulgCT