Sir 19

1[Operarius ebriosus non locupletabitur :/ et qui spernit modica paulatim decidet./ 2Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes,/ et arguent sensatos./ 3Et qui se jungit fornicariis erit nequam :/ putredo et vermes hæreditabunt illum :/ et extolletur in exemplum majus,/ et tolletur de numero anima ejus.]\ 4[Qui credit cito levis corde est, et minorabitur :/ et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur./ 5Qui gaudet iniquitate, denotabitur :/ et qui odit correptionem, minuetur vita :/ et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam./ 6Qui peccat in animam suam, pœnitebit :/ et qui jucundatur in malitia, denotabitur./ 7Ne iteres verbum nequam et durum,/ et non minoraberis./ 8Amico et inimico noli narrare sensum tuum :/ et si est tibi delictum, noli denudare :/ 9audiet enim te, et custodiet te,/ et quasi defendens peccatum, odiet te,/ et sic aderit tibi semper./ 10Audisti verbum adversus proximum tuum ?/ commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet./ 11A facie verbi parturit fatuus,/ tamquam gemitus partus infantis./ 12Sagitta infixa femori carnis,/ sic verbum in corde stulti./ 13Corripe amicum,/ ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci :/ aut, si fecerit, ne iterum addat facere./ 14Corripe proximum, ne forte non dixerit :/ et si dixerit, ne forte iteret./ 15Corripe amicum, sæpe enim fit commissio :/ 16et non omni verbo credas./ Est qui labitur lingua, sed non ex animo :/ 17quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ?]\ [Corripe proximum antequam commineris,/ 18et da locum timori Altissimi :/ quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum,/ et in omni sapientia dispositio legis./ 19Et non est sapientia nequitiæ disciplina,/ et non est cogitatus peccatorum prudentia./ 20Est nequitia, et in ipsa execratio,/ et est insipiens qui minuitur sapientia./ 21Melior est homo qui minuitur sapientia,/ et deficiens sensu, in timore,/ quam qui abundat sensu,/ et transgreditur legem Altissimi./ 22Est solertia certa, et ipsa iniqua :/ 23et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem./ Est qui nequiter humiliat se,/ et interiora ejus plena sunt dolo :/ 24et est qui se nimium submittit a multa humilitate :/ et est qui inclinat faciem suam,/ et fingit se non videre quod ignoratum est :/ 25et si ab imbecillitate virium vetetur peccare,/ si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet./ 26Ex visu cognoscitur vir,/ et ab occursu faciei cognoscitur sensatus./ 27Amictus corporis, et risus dentium,/ et ingressus hominis, enuntiant de illo./ 28Est correptio mendax in ira contumeliosi,/ et est judicium quod non probatur esse bonum :/ et est tacens, et ipse est prudens.]
Copyright information for VulgCT