Sir 2

[Fili, accedens ad servitutem Dei/ sta in justitia et timore,/ et præpara animam tuam ad tentationem./ Deprime cor tuum, et sustine :/ inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :/ et ne festines in tempore obductionis./ Sustine sustentationes Dei :/ conjungere Deo, et sustine,/ ut crescat in novissimo vita tua./ Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :/ et in dolore sustine,/ et in humilitate tua patientiam habe :/ quoniam in igne probatur aurum et argentum,/ homines vero receptibiles in camino humiliationis./ Crede Deo, et recuperabit te :/ et dirige viam tuam, et spera in illum :/ serva timorem illius, et in illo veterasce.]\ [Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus :/ et non deflectatis ab illo, ne cadatis./ Qui timetis Dominum, credite illi,/ et non evacuabitur merces vestra./ Qui timetis Dominum, sperate in illum,/ et in oblectationem veniet vobis misericordia./ 10 Qui timetis Dominum, diligite illum,/ et illuminabuntur corda vestra./ 11 Respicite, filii, nationes hominum :/ et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est./ 12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?/ aut quis invocavit eum, et despexit illum ?/ 13 Quoniam pius et misericors est Deus,/ et remittet in die tribulationis peccata,/ et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.]\ 14 [Væ duplici corde, et labiis scelestis,/ et manibus malefacientibus,/ et peccatori terram ingredienti duabus viis !/ 15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo,/ et ideo non protegentur ab eo !/ 16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam,/ et qui dereliquerunt vias rectas,/ et diverterunt in vias pravas !/ 17 Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?/ 18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :/ et qui diligunt illum conservabunt viam illius./ 19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei,/ et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius./ 20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua,/ et in conspectu illius sanctificabunt animas suas./ 21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,/ et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,/ 22 dicentes : Si pœnitentiam non egerimus,/ incidemus in manus Domini, et non in manus hominum./ 23 Secundum enim magnitudinem ipsius,/ sic et misericordia illius cum ipso est.]
Copyright information for VulgCT