Sir 20

1[Quam bonum est arguere, quam irasci,/ et confitentem in oratione non prohibere !/ 2Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :/ 3sic qui facit per vim judicium iniquum./ 4Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam !/ sic enim effugies voluntarium peccatum./ 5Est tacens qui invenitur sapiens :/ et est odibilis qui procax est ad loquendum./ 6Est tacens non habens sensum loquelæ :/ et est tacens sciens tempus aptum./ 7Homo sapiens tacebit usque ad tempus :/ lascivus autem et imprudens non servabunt tempus./ 8Qui multis utitur verbis lædet animam suam :/ et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur./ 9Est processio in malis viro indisciplinato,/ et est inventio in detrimentum./ 10Est datum quod non est utile,/ et est datum cujus retributio duplex./ 11Est propter gloriam minoratio,/ et est qui ab humilitate levabit caput./ 12Est qui multa redimat modico pretio,/ et restituens ea in septuplum./ 13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :/ gratiæ autem fatuorum effundentur./ 14Datus insipientis non erit utilis tibi :/ oculi enim illius septemplices sunt./ 15Exigua dabit, et multa improperabit :/ et apertio oris illius inflammatio est./ 16Hodie fœneratur quis, et cras expetit :/ odibilis est homo hujusmodi./ 17Fatuo non erit amicus,/ et non erit gratia bonis illius :/ 18qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt./ Quoties et quanti irridebunt eum !/ 19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;/ similiter et quod non erat habendum./ 20Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :/ sic casus malorum festinanter veniet./ 21Homo acharis quasi fabula vana,/ in ore indisciplinatorum assidua erit./ 22Ex ore fatui reprobabitur parabola :/ non enim dicit illam in tempore suo.]\ 23[Est qui vetatur peccare præ inopia,/ et in requie sua stimulabitur./ 24Est qui perdet animam suam præ confusione,/ et ab imprudenti persona perdet eam :/ personæ autem acceptione perdet se./ 25Est qui præ confusione promittit amico,/ et lucratus est eum inimicum gratis./ 26Opprobrium nequam in homine mendacium :/ et in ore indisciplinatorum assidue erit./ 27Potior fur quam assiduitas viri mendacis :/ perditionem autem ambo hæreditabunt./ 28Mores hominum mendacium sine honore,/ et confusio illorum cum ipsis sine intermissione./ 29Sapiens in verbis producet seipsum,/ et homo prudens placebit magnatis./ 30Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,/ et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :/ qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem./ 31Xenia et dona excæcant oculos judicum,/ et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum./ 32Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,/ quæ utilitas in utrisque ?/ 33Melior est qui celat insipientiam suam,/ quam homo qui abscondit sapientiam suam.]
Copyright information for VulgCT