Sir 21

1[Fili, peccasti, non adjicias iterum :/ sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur./ 2Quasi a facie colubri fuge peccata :/ et si accesseris ad illa, suscipient te./ 3Dentes leonis dentes ejus,/ interficientes animas hominum./ 4Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas :/ plagæ illius non est sanitas./ 5Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam,/ et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia :/ sic substantia superbi eradicabitur./ 6Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet,/ et judicium festinato adveniet illi./ 7Qui odit correptionem vestigium est peccatoris,/ et qui timet Deum convertetur ad cor suum./ 8Notus a longe potens lingua audaci,/ et sensatus scit labi se ab ipso./ 9Qui ædificat domum suam impendiis alienis,/ quasi qui colligat lapides suos in hieme./ 10Stupa collecta synagoga peccantium,/ et consummatio illorum flamma ignis./ 11Via peccatorum complanata lapidibus :/ et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.]\ 12[Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus./ 13Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus./ 14Non erudietur/ qui non est sapiens in bono./ 15Est autem sapientia quæ abundat in malo,/ et non est sensus ubi est amaritudo./ 16Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit,/ et consilium illius sicut fons vitæ permanet./ 17Cor fatui quasi vas confractum,/ et omnem sapientiam non tenebit./ 18Verbum sapiens quodcumque audierit scius,/ laudabit, et ad se adjiciet :/ audivit luxuriosus, et displicebit illi,/ et projiciet illud post dorsum suum./ 19Narratio fatui quasi sarcina in via :/ nam in labiis sensati invenietur gratia./ 20Os prudentis quæritur in ecclesia,/ et verba illius cogitabunt in cordibus suis./ 21Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia :/ et scientia insensati inenarrabilia verba./ 22Compedes in pedibus, stulto doctrina :/ et quasi vincula manuum super manum dextram./ 23Fatuus in risu exaltat vocem suam :/ vir autem sapiens vix tacite ridebit./ 24Ornamentum aureum prudenti doctrina,/ et quasi brachiale in brachio dextro./ 25Pes fatui facilis in domum proximi :/ et homo peritus confundetur a persona potentis./ 26Stultus a fenestra respiciet in domum :/ vir autem eruditus foris stabit./ 27Stultitia hominis auscultare per ostium :/ et prudens gravabitur contumelia./ 28Labia imprudentium stulta narrabunt ;/ verba autem prudentium statera ponderabuntur./ 29In ore fatuorum cor illorum,/ et in corde sapientium os illorum./ 30Dum maledicit impius diabolum,/ maledicit ipse animam suam./ 31Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur,/ et qui cum eo manserit odiosus erit :/ tacitus et sensatus honorabitur.]
Copyright information for VulgCT