Sir 22

1[In lapide luteo lapidatus est piger :/ et omnes loquentur super aspernationem illius./ 2De stercore boum lapidatus est piger :/ et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.]\ 3[Confusio patris est de filio indisciplinato :/ filia autem in deminoratione fiet./ 4Filia prudens hæreditas viro suo :/ nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris./ 5Patrem et virum confundit audax,/ et ab impiis non minorabitur :/ ab utrisque autem inhonorabitur./ 6Musica in luctu importuna narratio :/ flagella et doctrina in omni tempore sapientia.]\ 7[Qui docet fatuum,/ quasi qui conglutinat testam./ 8Qui narrat verbum non audienti,/ quasi qui excitat dormientem de gravi somno./ 9Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam :/ et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?/ 10Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus :/ et supra fatuum plora, defecit enim sensus./ 11Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :/ 12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui./ 13Luctus mortui septem dies :/ fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum./ 14Cum stulto ne multum loquaris,/ et cum insensato ne abieris./ 15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,/ et non coinquinaberis peccato illius./ 16Deflecte ab illo, et invenies requiem,/ et non acediaberis in stultitia illius./ 17Super plumbum quid gravabitur ?/ et quod illi aliud nomen quam fatuus ?/ 18Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre/ quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.]\ 19[Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur,/ sic et cor confirmatum in cogitatione consilii./ 20Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur./ 21Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita,/ contra faciem venti non permanebunt :/ 22sic et cor timidum in cogitatione stulti/ contra impetum timoris non resistet./ 23Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet,/ sic et qui in præceptis Dei permanet semper.]\ 24[Pungens oculum deducit lacrimas,/ et qui pungit cor profert sensum./ 25Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa :/ sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam./ 26Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes :/ est enim regressus./ Ad amicum 27si aperueris os triste, non timeas :/ est enim concordatio :/ excepto convitio, et improperio, et superbia,/ et mysterii revelatione, et plaga dolosa :/ in his omnibus effugiet amicus./ 28Fidem posside cum amico in paupertate illius,/ ut et in bonis illius læteris./ 29In tempore tribulationis illius permane illi fidelis,/ ut et in hæreditate illius cohæres sis./ 30Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur :/ sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ./ 31Amicum salutare non confundar,/ a facie illius non me abscondam :/ et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo./ 32Omnis qui audiet cavebit se ab eo.]\ 33[Quis dabit ori meo custodiam,/ et super labia mea signaculum certum,/ ut non cadam ab ipsis,/ et lingua mea perdat me ?]
Copyright information for VulgCT