Sir 23

[Domine, pater et dominator vitæ meæ,/ ne derelinquas me in consilio eorum,/ nec sinas me cadere in illis./ Quis superponet in cogitatu meo flagella,/ et in corde meo doctrinam sapientiæ,/ ut ignorationibus eorum non parcant mihi,/ et non appareant delicta eorum,/ et ne adincrescant ignorantiæ meæ,/ et multiplicentur delicta mea,/ et peccata mea abundent,/ et incidam in conspectu adversariorum meorum,/ et gaudeat super me inimicus meus ?/ Domine, pater et Deus vitæ meæ,/ ne derelinquas me in cogitatu illorum./ Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi,/ et omne desiderium averte a me./ Aufer a me ventris concupiscentias,/ et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,/ et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.]\ [Doctrinam oris audite, filii :/ et qui custodierit illam non periet labiis,/ nec scandalizabitur in operibus nequissimis./ In vanitate sua apprehenditur peccator :/ et superbus et maledicus scandalizabitur in illis./ Jurationi non assuescat os tuum :/ multi enim casus in illa./ 10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,/ et nominibus sanctorum non admiscearis,/ quoniam non erit immunis ab eis./ 11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,/ sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur./ 12 Vir multum jurans implebitur iniquitate,/ et non discedet a domo illius plaga./ 13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :/ et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :/ 14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur :/ replebitur enim retributione domus illius./ 15 Est et alia loquela contraria morti :/ non inveniatur in hæreditate Jacob./ 16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,/ et in delictis non volutabuntur./ 17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :/ est enim in illa verbum peccati./ 18 Memento patris et matris tuæ :/ in medio enim magnatorum consistis :/ 19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum,/ et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris,/ et maluisses non nasci,/ et diem nativitatis tuæ maledicas./ 20 Homo assuetus in verbis improperii/ in omnibus diebus suis non erudietur.]\ 21 [Duo genera abundant in peccatis,/ et tertium adducit iram et perditionem./ 22 Anima calida quasi ignis ardens,/ non extinguetur donec aliquid glutiat :/ 23 et homo nequam in ore carnis suæ/ non desinet donec incendat ignem./ 24 Homini fornicario omnis panis dulcis :/ non fatigabitur transgrediens usque ad finem./ 25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum,/ contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?/ 26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,/ et nemo circumspicit me : quem vereor ?/ delictorum meorum non memorabitur Altissimus./ 27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,/ quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,/ et oculi hominum timentes illum :/ 28 et non cognovit quoniam oculi Domini/ multo plus lucidiores sunt super solem,/ circumspicientes omnes vias hominum,/ et profundum abyssi, et hominum corda,/ intuentes in absconditas partes./ 29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :/ sic et post perfectum respicit omnia./ 30 Hic in plateis civitatis vindicabitur,/ et quasi pullus equinus fugabitur,/ et ubi non speravit apprehendetur./ 31 Et erit dedecus omnibus,/ eo quod non intellexerit timorem Domini./ 32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum,/ et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :/ 33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :/ secundo in virum suum deliquit :/ tertio in adulterio fornicata est,/ et ex alio viro filios statuit sibi./ 34 Hæc in ecclesiam adducetur,/ et in filios ejus respicietur :/ 35 non tradent filii ejus radices,/ et rami ejus non dabunt fructum :/ 36 derelinquet in maledictum memoriam ejus,/ et dedecus illius non delebitur./ 37 Et agnoscent qui derelicti sunt,/ quoniam nihil melius est quam timor Dei,/ et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini./ 38 Gloria magna est sequi Dominum :/ longitudo enim dierum assumetur ab eo.]
Copyright information for VulgCT