Sir 24

[Sapientia laudabit animam suam,/ et in Deo honorabitur,/ et in medio populi sui gloriabitur,/ et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum,/ et in conspectu virtutis illius gloriabitur,/ et in medio populi sui exaltabitur,/ et in plenitudine sancta admirabitur,/ et in multitudine electorum habebit laudem,/ et inter benedictos benedicetur, dicens :/ Ego ex ore Altissimi prodivi,/ primogenita ante omnem creaturam./ Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens,/ et sicut nebula texi omnem terram./ Ego in altissimis habitavi,/ et thronus meus in columna nubis./ Gyrum cæli circuivi sola,/ et profundum abyssi penetravi :/ in fluctibus maris ambulavi./ Et in omni terra steti :/ et in omni populo,/ 10 et in omni gente primatum habui :/ 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi./ Et in his omnibus requiem quæsivi,/ et in hæreditate Domini morabor./ 12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium :/ et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo./ 13 Et dixit mihi : In Jacob inhabita,/ et in Israël hæreditare,/ et in electis meis mitte radices.]\ 14 [Ab initio et ante sæcula creata sum,/ et usque ad futurum sæculum non desinam :/ et in habitatione sancta coram ipso ministravi./ 15 Et sic in Sion firmata sum,/ et in civitate sanctificata similiter requievi,/ et in Jerusalem potestas mea./ 16 Et radicavi in populo honorificato,/ et in parte Dei mei hæreditas illius,/ et in plenitudine sanctorum detentio mea.]\ 17 [Quasi cedrus exaltata sum in Libano,/ et quasi cypressus in monte Sion :/ 18 quasi palma exaltata sum in Cades,/ et quasi plantatio rosæ in Jericho :/ 19 quasi oliva speciosa in campis,/ et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis./ 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ;/ quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris :/ 21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta,/ et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam,/ et quasi balsamum non mistum odor meus./ 22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos,/ et rami mei honoris et gratiæ./ 23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris :/ et flores mei fructus honoris et honestatis./ 24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris,/ et agnitionis, et sanctæ spei./ 25 In me gratia omnis viæ et veritatis :/ in me omnis spes vitæ et virtutis./ 26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me,/ et a generationibus meis implemini :/ 27 spiritus enim meus super mel dulcis,/ et hæreditas mea super mel et favum./ 28 Memoria mea in generatione sæculorum./ 29 Qui edunt me, adhuc esurient,/ et qui bibunt me, adhuc sitient./ 30 Qui audit me non confundetur,/ et qui operantur in me non peccabunt :/ 31 qui elucidant me, vitam æternam habebunt.]\ 32 [Hæc omnia liber vitæ,/ et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis./ 33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum,/ et hæreditatem domui Jacob,/ et Israël promissiones./ 34 Posuit David, puero suo,/ excitare regem ex ipso fortissimum,/ et in throno honoris sedentem in sempiternum./ 35 Qui implet quasi Phison sapientiam,/ et sicut Tigris in diebus novorum :/ 36 qui adimplet quasi Euphrates sensum,/ qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :/ 37 qui mittit disciplinam sicut lucem,/ et assistens quasi Gehon in die vindemiæ./ 38 Qui perficit primus scire ipsam,/ et infirmior non investigabit eam./ 39 A mari enim abundavit cogitatio ejus,/ et consilium illius ab abysso magna./ 40 Ego sapientiam effudi flumina :/ 41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio :/ ego quasi fluvii dioryx,/ et sicut aquæductus exivi de paradiso./ 42 Dixi : Rigabo hortum meum plantationum,/ et inebriabo prati mei fructum./ 43 Et ecce factus est mihi trames abundans,/ et fluvius meus appropinquavit ad mare :/ 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus,/ et enarrabo illam usque ad longinquum./ 45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ,/ et inspiciam omnes dormientes,/ et illuminabo omnes sperantes in Domino./ 46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam,/ et relinquam illam quærentibus sapientiam,/ et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum./ 47 Videte quoniam non soli mihi laboravi,/ sed omnibus exquirentibus veritatem.]
Copyright information for VulgCT