Sir 25

1[In tribus placitum est spiritui meo,/ quæ sunt probata coram Deo et hominibus :/ 2concordia fratrum,/ et amor proximorum,/ et vir et mulier bene sibi consentientes./ 3Tres species odivit anima mea,/ et aggravor valde animæ illorum :/ 4pauperem superbum, divitem mendacem,/ senem fatuum et insensatum.]\ 5[Quæ in juventute tua non congregasti,/ quomodo in senectute tua invenies ?/ 6Quam speciosum canitiei judicium,/ et presbyteris cognoscere consilium !/ 7Quam speciosa veteranis sapientia,/ et gloriosus intellectus et consilium !/ 8Corona senum multa peritia,/ et gloria illorum timor Dei.]\ 9[Novem insuspicabilia cordis magnificavi :/ et decimum dicam in lingua hominibus :/ 10homo qui jucundatur in filiis,/ vivens et videns subversionem inimicorum suorum./ 11Beatus qui habitat cum muliere sensata,/ et qui lingua sua non est lapsus,/ et qui non servivit indignis se./ 12Beatus qui invenit amicum verum,/ et qui enarrat justitiam auri audienti./ 13Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam !/ sed non est super timentem Dominum./ 14Timor Dei super omnia se superposuit./ 15Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei :/ qui tenet illum, cui assimilabitur ?/ 16Timor Dei initium dilectionis ejus :/ fidei autem initium agglutinandum est ei.]\ 17[Omnis plaga tristitia cordis est,/ et omnis malitia nequitia mulieris./ 18Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :/ 19et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :/ 20et omnem obductum, et non obductum odientium :/ 21et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum./ 22Non est caput nequius super caput colubri,/ 23et non est ira super iram mulieris./ Commorari leoni et draconi placebit,/ quam habitare cum muliere nequam./ 24Nequitia mulieris immutat faciem ejus :/ et obcæcat vultum suum tamquam ursus,/ et quasi saccum ostendit./ In medio proximorum ejus/ 25ingemuit vir ejus,/ et audiens suspiravit modicum./ 26Brevis omnis malitia super malitiam mulieris :/ sors peccatorum cadat super illam./ 27Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani,/ sic mulier linguata homini quieto./ 28Ne respicias in mulieris speciem,/ et non concupiscas mulierem in specie./ 29Mulieris ira, et irreverentia,/ et confusio magna./ 30Mulier si primatum habeat,/ contraria est viro suo./ 31Cor humile, et facies tristis,/ et plaga cordis, mulier nequam./ 32Manus debiles et genua dissoluta,/ mulier quæ non beatificat virum suum./ 33A muliere initium factum est peccati,/ et per illam omnes morimur./ 34Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum :/ nec mulieri nequam veniam prodeundi./ 35Si non ambulaverit ad manum tuam,/ confundet te in conspectu inimicorum./ 36A carnibus tuis abscinde illam,/ ne semper te abutatur.]
Copyright information for VulgCT