Sir 26

[Mulieris bonæ beatus vir :/ numerus enim annorum illius duplex./ Mulier fortis oblectat virum suum,/ et annos vitæ illius in pace implebit./ Pars bona mulier bona,/ in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :/ divitis autem et pauperis cor bonum,/ in omni tempore vultus illorum hilaris./ A tribus timuit cor meum,/ et in quarto facies mea metuit :/ delaturam civitatis, et collectionem populi :/ calumniam mendacem super mortem omnia gravia :/ dolor cordis et luctus, mulier zelotypa./ In muliere zelotypa flagellum linguæ,/ omnibus communicans./ 10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :/ qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem./ 11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :/ et turpitudo illius non tegetur./ 12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,/ et in palpebris illius agnoscetur./ 13 In filia non avertente se, firma custodiam,/ ne inventa occasione utatur se./ 14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,/ et ne mireris si te neglexerit./ 15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,/ et ab omni aqua proxima bibet,/ et contra omnem palum sedebit,/ et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat./ 16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,/ et ossa illius impinguabit./ 17 Disciplina illius datum Dei est./ 18 Mulier sensata et tacita,/ non est immutatio eruditæ animæ./ 19 Gratia super gratiam/ mulier sancta et pudorata./ 20 Omnis autem ponderatio non est digna/ continentis animæ./ 21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,/ sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus./ 22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum,/ et species faciei super ætatem stabilem./ 23 Columnæ aureæ super bases argenteas,/ et pedes firmi super plantas stabilis mulieris./ 24 Fundamenta æterna supra petram solidam,/ et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.]\ 25 [In duobus contristatum est cor meum,/ et in tertio iracundia mihi advenit :/ 26 vir bellator deficiens per inopiam ;/ et vir sensatus contemptus ;/ 27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum :/ Deus paravit eum ad rhomphæam.]\ 28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt :/ difficile exuitur negotians a negligentia,/ et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]
Copyright information for VulgCT