Sir 27

[Propter inopiam multi deliquerunt :/ et qui quærit locupletari avertit oculum suum./ Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,/ sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :/ conteretur cum delinquente delictum./ Si non in timore Domini tenueris te instanter,/ cito subvertetur domus tua.]\ [Sicut in percussura cribri remanebit pulvis,/ sic aporia hominis in cogitatu illius./ Vasa figuli probat fornax,/ et homines justos tentatio tribulationis./ Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,/ sic verbum ex cogitatu cordis hominis./ Ante sermonem non laudes virum :/ hæc enim tentatio est hominum./ Si sequaris justitiam, apprehendes illam,/ et indues quasi poderem honoris :/ et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,/ et in die agnitionis invenies firmamentum./ 10 Volatilia ad sibi similia conveniunt :/ et veritas ad eos qui operantur illam revertetur./ 11 Leo venationi insidiatur semper :/ sic peccata operantibus iniquitates./ 12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :/ nam stultus sicut luna mutatur./ 13 In medio insensatorum serva verbum tempori :/ in medio autem cogitantium assiduus esto./ 14 Narratio peccantium odiosa,/ et risus illorum in deliciis peccati./ 15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,/ et irreverentia ipsius obturatio aurium./ 16 Effusio sanguinis in rixa superborum,/ et maledictio illorum auditus gravis./ 17 Qui denudat arcana amici fidem perdit,/ et non inveniet amicum ad animum suum./ 18 Dilige proximum,/ et conjungere fide cum illo./ 19 Quod si denudaveris absconsa illius,/ non persequeris post eum./ 20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum,/ sic et qui perdit amicitiam proximi sui./ 21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua,/ sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies./ 22 Non illum sequaris, quoniam longe abest :/ effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :/ 23 ultra eum non poteris colligare./ Et maledicti est concordatio :/ 24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.]\ 25 [Annuens oculo fabricat iniqua,/ et nemo eum abjiciet./ 26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum,/ et super sermones tuos admirabitur :/ novissime autem pervertet os suum,/ et in verbis tuis dabit scandalum./ 27 Multa odivi, et non coæquavi ei,/ et Dominus odiet illum./ 28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet :/ et plaga dolosa dolosi dividet vulnera./ 29 Et qui foveam fodit incidet in eam :/ et qui statuit lapidem proximo offendet in eo :/ et qui laqueum alii ponit, peribit in illo./ 30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,/ et non agnoscet unde adveniat illi./ 31 Illusio et improperium superborum,/ et vindicta sicut leo insidiabitur illi./ 32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum,/ dolor autem consumet illos antequam moriantur.]\ 33 [Ira et furor utraque execrabilia sunt,/ et vir peccator continens erit illorum.]
Copyright information for VulgCT