Sir 28

[Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam,/ et peccata illius servans servabit./ Relinque proximo tuo nocenti te,/ et tunc deprecanti tibi peccata solventur./ Homo homini reservat iram,/ et a Deo quærit medelam :/ in hominem similem sibi non habet misericordiam,/ et de peccatis suis deprecatur./ Ipse cum caro sit reservat iram,/ et propitiationem petit a Deo :/ quis exorabit pro delictis illius ?/ Memento novissimorum, et desine inimicari :/ tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus./ Memorare timorem Dei,/ et non irascaris proximo./ Memorare testamentum Altissimi,/ et despice ignorantiam proximi./ 10 Abstine te a lite,/ et minues peccata./ 11 Homo enim iracundus incendit litem,/ et vir peccator turbabit amicos,/ et in medio pacem habentium immittet inimicitiam./ 12 Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit :/ et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit,/ et secundum substantiam suam exaltabit iram suam./ 13 Certamen festinatum incendit ignem,/ et lis festinans effundit sanguinem :/ et lingua testificans adducit mortem./ 14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit :/ et si exspueris super illam, extinguetur :/ utraque ex ore proficiscuntur.]\ 15 [Susurro et bilinguis maledictus,/ multos enim turbabit pacem habentes./ 16 Lingua tertia multos commovit,/ et dispersit illos de gente in gentem./ 17 Civitates muratas divitum destruxit,/ et domus magnatorum effodit./ 18 Virtutes populorum concidit,/ et gentes fortes dissolvit./ 19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit,/ et privavit illas laboribus suis./ 20 Qui respicit illam non habebit requiem,/ nec habebit amicum in quo requiescat./ 21 Flagelli plaga livorem facit :/ plaga autem linguæ comminuet ossa./ 22 Multi ceciderunt in ore gladii :/ sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam./ 23 Beatus qui tectus est a lingua nequam,/ qui in iracundiam illius non transivit,/ et qui non attraxit jugum illius,/ et in vinculis ejus non est ligatus :/ 24 jugum enim illius jugum ferreum est,/ et vinculum illius vinculum æreum est ;/ 25 mors illius mors nequissima :/ et utilis potius infernus quam illa./ 26 Perseverantia illius non permanebit,/ sed obtinebit vias injustorum,/ et in flamma sua non comburet justos./ 27 Qui relinquunt Deum incident in illam,/ et exardebit in illis, et non extinguetur,/ et immittetur in illos quasi leo,/ et quasi pardus lædet illos./ 28 Sepi aures tuas spinis :/ linguam nequam noli audire :/ et ori tuo facito ostia et seras./ 29 Aurum tuum et argentum tuum confla,/ et verbis tuis facito stateram,/ et frenos ori tuo rectos :/ 30 et attende ne forte labaris in lingua,/ et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi,/ et sit casus tuus insanabilis in mortem.]
Copyright information for VulgCT