Sir 29

[Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo :/ et qui prævalet manu mandata servat./ Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :/ et iterum redde proximo in tempore suo./ Confirma verbum, et fideliter age cum illo :/ et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est./ Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus,/ et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt./ Donec accipiant, osculantur manus dantis,/ et in promissionibus humiliant vocem suam :/ et in tempore redditionis postulabit tempus,/ et loquetur verba tædii et murmurationum,/ et tempus causabitur./ Si autem potuerit reddere, adversabitur :/ solidi vix reddet dimidium,/ et computabit illud quasi inventionem :/ sin autem, fraudabit illum pecunia sua,/ et possidebit illum inimicum gratis :/ et convitia et maledicta reddet illi,/ et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam./ 10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt,/ sed fraudari gratis timuerunt./ 11 Verumtamen super humilem animo fortior esto,/ et pro eleemosyna non trahas illum./ 12 Propter mandatum assume pauperem,/ et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum./ 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum,/ et non abscondas illam sub lapide in perditionem./ 14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi,/ et proderit tibi magis quam aurum./ 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis,/ et hæc pro te exorabit ab omni malo./ 16 Super scutum potentis 17 et super lanceam/ 18 adversus inimicum tuum pugnabit.]\ 19 [Vir bonus fidem facit pro proximo suo :/ et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi./ 20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris :/ dedit enim pro te animam suam./ 21 Repromissorem fugit peccator et immundus./ 22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator :/ et ingratus sensu derelinquet liberantem se./ 23 Vir repromittit de proximo suo :/ et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo./ 24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes,/ et commovit illos quasi fluctus maris./ 25 Viros potentes gyrans migrare fecit,/ et vagati sunt in gentibus alienis./ 26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam :/ et qui conatur multa agere incidet in judicium./ 27 Recupera proximum secundum virtutem tuam,/ et attende tibi ne incidas.]\ 28 [Initium vitæ hominis, aqua et panis,/ et vestimentum, et domus protegens turpitudinem./ 29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum/ quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio./ 30 Minimum pro magno placeat tibi,/ et improperium peregrinationis non audies./ 31 Vita nequam hospitandi de domo in domum :/ et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os./ 32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos,/ et ad hæc amara audiet :/ 33 transi, hospes, et orna mensam,/ et quæ in manu habes ciba ceteros./ 34 Exi a facie honoris amicorum meorum :/ necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater./ 35 Gravia hæc homini habenti sensum :/ correptio domus, et improperium fœneratoris.]
Copyright information for VulgCT