Sir 3

1[Filii sapientiæ ecclesia justorum,/ et natio illorum obedientia et dilectio./ 2Judicium patris audite, filii,/ et sic facite, ut salvi sitis./ 3Deus enim honoravit patrem in filiis :/ et judicium matris exquirens, firmavit in filios./ 4Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,/ et continebit se ab illis,/ et in oratione dierum exaudietur./ 5Et sicut qui thesaurizat,/ ita et qui honorificat matrem suam./ 6Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,/ et in die orationis suæ exaudietur./ 7Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,/ et qui obedit patri refrigerabit matrem./ 8Qui timet Dominum honorat parentes,/ et quasi dominis serviet his qui se genuerunt./ 9In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,/ 10ut superveniat tibi benedictio ab eo,/ et benedictio illius in novissimo maneat./ 11Benedictio patris firmat domos filiorum :/ maledictio autem matris eradicat fundamenta./ 12Ne glorieris in contumelia patris tui :/ non enim est tibi gloria ejus confusio./ 13Gloria enim hominis ex honore patris sui,/ et dedecus filii pater sine honore./ 14Fili, suscipe senectam patris tui,/ et non contristes eum in vita illius :/ 15et si defecerit sensu, veniam da,/ et ne spernas eum in virtute tua :/ eleemosyna enim patris non erit in oblivione./ 16Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :/ 17et in justitia ædificabitur tibi,/ et in die tribulationis commemorabitur tui,/ et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua./ 18Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,/ et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !]\ 19[Fili, in mansuetudine opera tua perfice,/ et super hominum gloriam diligeris./ 20Quanto magnus es, humilia te in omnibus,/ et coram Deo invenies gratiam :/ 21quoniam magna potentia Dei solius,/ et ab humilibus honoratur./ 22Altiora te ne quæsieris,/ et fortiora te ne scrutatus fueris :/ sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,/ et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus./ 23Non est enim tibi necessarium/ ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis./ 24In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,/ et in pluribus operibus ejus non eris curiosus./ 25Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :/ 26multos quoque supplantavit suspicio illorum,/ et in vanitate detinuit sensus illorum./ 27Cor durum habebit male in novissimo,/ et qui amat periculum in illo peribit./ 28Cor ingrediens duas vias non habebit successus,/ et pravus corde in illis scandalizabitur./ 29Cor nequam gravabitur in doloribus,/ et peccator adjiciet ad peccandum./ 30Synagogæ superborum non erit sanitas,/ frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur./ 31Cor sapientis intelligitur in sapientia,/ et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam./ 32Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,/ et in operibus justitiæ successus habebit.]\ 33[Ignem ardentem exstinguit aqua,/ et eleemosyna resistit peccatis :/ 34et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam :/ meminit ejus in posterum,/ et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]
Copyright information for VulgCT