Sir 30

[Qui diligit filium suum assiduat illi flagella,/ ut lætetur in novissimo suo,/ et non palpet proximorum ostia./ Qui docet filium suum laudabitur in illo,/ et in medio domesticorum in illo gloriabitur./ Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum,/ et in medio amicorum gloriabitur in illo./ Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus :/ similem enim reliquit sibi post se./ In vita sua vidit, et lætatus est in illo :/ in obitu suo non est contristatus,/ nec confusus est coram inimicis :/ reliquit enim defensorem domus contra inimicos,/ et amicis reddentem gratiam./ Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua,/ et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus./ Equus indomitus evadit durus,/ et filius remissus evadet præceps./ Lacta filium, et paventem te faciet :/ lude cum eo, et contristabit te./ 10 Non corrideas illi, ne doleas,/ et in novissimo obstupescent dentes tui./ 11 Non des illi potestatem in juventute,/ et ne despicias cogitatus illius./ 12 Curva cervicem ejus in juventute,/ et tunde latera ejus dum infans est,/ ne forte induret, et non credat tibi,/ et erit tibi dolor animæ./ 13 Doce filium tuum, et operare in illo,/ ne in turpitudinem illius offendas.]\ 14 [Melior est pauper sanus, et fortis viribus,/ quam dives imbecillis et flagellatus malitia./ 15 Salus animæ in sanctitate justitiæ/ melior est omni auro et argento :/ et corpus validum quam census immensus./ 16 Non est census super censum salutis corporis,/ et non est oblectamentum super cordis gaudium./ 17 Melior est mors quam vita amara,/ et requies æterna quam languor perseverans./ 18 Bona abscondita in ore clauso,/ quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro./ 19 Quid proderit libatio idolo ?/ nec enim manducabit, nec odorabit./ 20 Sic qui effugatur a Domino,/ portans mercedes iniquitatis :/ 21 videns oculis et ingemiscens,/ sicut spado complectens virginem, et suspirans./ 22 Tristitiam non des animæ tuæ,/ et non affligas temetipsum in consilio tuo./ 23 Jucunditas cordis, hæc est vita hominis,/ et thesaurus sine defectione sanctitatis :/ et exsultatio viri est longævitas./ 24 Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine :/ congrega cor tuum in sanctitate ejus,/ et tristitiam longe repelle a te./ 25 Multos enim occidit tristitia,/ et non est utilitas in illa./ 26 Zelus et iracundia minuunt dies,/ et ante tempus senectam adducet cogitatus./ 27 Splendidum cor et bonum in epulis est :/ epulæ enim illius diligenter fiunt.]
Copyright information for VulgCT