Sir 31

1[Vigilia honestatis tabefaciet carnes,/ et cogitatus illius auferet somnum./ 2Cogitatus præscientiæ avertit sensum,/ et infirmitas gravis sobriam facit animam./ 3Laboravit dives in congregatione substantiæ,/ et in requie sua replebitur bonis suis./ 4Laboravit pauper in diminutione victus,/ et in fine inops fit./ 5Qui aurum diligit non justificabitur,/ et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea./ 6Multi dati sunt in auri casus,/ et facta est in specie ipsius perditio illorum./ 7Lignum offensionis est aurum sacrificantium :/ væ illis qui sectantur illud !/ et omnis imprudens deperiet in illo./ 8Beatus dives qui inventus est sine macula,/ et qui post aurum non abiit,/ nec speravit in pecunia et thesauris./ 9Quis est hic ? et laudabimus eum :/ fecit enim mirabilia in vita sua./ 10Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna :/ qui potuit transgredi, et non est transgressus ;/ facere mala, et non fecit./ 11Ideo stabilita sunt bona illius in Domino,/ et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.]\ 12[Supra mensam magnam sedisti ?/ non aperias super illam faucem tuam prior./ 13Non dicas sic : Multa sunt, quæ super illam sunt./ 14Memento quoniam malus est oculus nequam./ 15Nequius oculo quid creatum est ?/ ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit./ 16Ne extendas manum tuam prior,/ et invidia contaminatus erubescas./ 17Ne comprimaris in convivio./ 18Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso./ 19Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur :/ ne, cum manducas multum, odio habearis./ 20Cessa prior causa disciplinæ :/ et noli nimius esse, ne forte offendas./ 21Et si in medio multorum sedisti,/ prior illis ne extendas manum tuam,/ nec prior poscas bibere./ 22Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum !/ et in dormiendo non laborabis ab illo,/ et non senties dolorem./ 23Vigilia, cholera et tortura viro infrunito,/ 24somnus sanitatis in homine parco :/ dormiet usque mane,/ et anima illius cum ipso delectabitur./ 25Et si coactus fueris in edendo multum,/ surge e medio, evome, et refrigerabit te,/ et non adduces corpori tuo infirmitatem./ 26Audi me, fili, et ne spernas me,/ et in novissimo invenies verba mea./ 27In omnibus operibus tuis esto velox,/ et omnis infirmitas non occurret tibi./ 28Splendidum in panibus benedicent labia multorum,/ et testimonium veritatis illius fidele./ 29Nequissimo in pane murmurabit civitas,/ et testimonium nequitiæ illius verum est./ 30Diligentes in vino noli provocare :/ multos enim exterminavit vinum./ 31Ignis probat ferrum durum :/ sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum./ 32Æqua vita hominibus vinum in sobrietate :/ si bibas illud moderate, eris sobrius./ 33Quæ vita est ei qui minuitur vino ?/ 34Quid defraudat vitam ? mors./ 35Vinum in jucunditatem creatum est,/ et non in ebrietatem ab initio./ 36Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum./ 37Sanitas est animæ et corpori sobrius potus./ 38Vinum multum potatum irritationem,/ et iram, et ruinas multas facit./ 39Amaritudo animæ/ vinum multum potatum./ 40Ebrietatis animositas, imprudentis offensio,/ minorans virtutem, et faciens vulnera./ 41In convivio vini non arguas proximum,/ et non despicias eum in jucunditate illius./ 42Verba improperii non dicas illi,/ et non premas illum repetendo.]
Copyright information for VulgCT