Sir 32

[Rectorem te posuerunt ? noli extolli :/ esto in illis quasi unus ex ipsis./ Curam illorum habe, et sic conside,/ et omni cura tua explicita recumbe :/ ut læteris propter illos,/ et ornamentum gratiæ accipias coronam,/ et dignationem consequaris corrogationis./ Loquere major natu :/ decet enim te/ primum verbum diligenti scientia,/ et non impedias musicam./ Ubi auditus non est, non effundas sermonem,/ et importune noli extolli in sapientia tua./ Gemmula carbunculi in ornamento auri,/ et comparatio musicorum in convivio vini./ Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,/ sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino./ Audi tacens,/ et pro reverentia accedet tibi bona gratia./ 10 Adolescens, loquere in tua causa vix./ 11 Si bis interrogatus fueris,/ habeat caput responsum tuum./ 12 In multis esto quasi inscius,/ et audi tacens simul et quærens./ 13 In medio magnatorum non præsumas :/ et ubi sunt senes non multum loquaris./ 14 Ante grandinem præibit coruscatio :/ et ante verecundiam præibit gratia,/ et pro reverentia accedet tibi bona gratia./ 15 Et hora surgendi non te trices :/ præcurre autem prior in domum tuam,/ et illic avocare, et illic lude,/ 16 et age conceptiones tuas,/ et non in delictis et verbo superbo :/ 17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit,/ et inebriantem te ab omnibus bonis suis.]\ 18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus :/ et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem./ 19 Qui quærit legem replebitur ab ea,/ et qui insidiose agit scandalizabitur in ea./ 20 Qui timent Dominum invenient judicium justum,/ et justitias quasi lumen accendent./ 21 Peccator homo vitabit correptionem,/ et secundum voluntatem suam inveniet comparationem./ 22 Vir consilii non disperdet intelligentiam :/ alienus et superbus non pertimescet timorem :/ 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio,/ et suis insectationibus arguetur./ 24 Fili, sine consilio nihil facias,/ et post factum non pœnitebis./ 25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides :/ nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum./ 26 Et a filiis tuis cave,/ et a domesticis tuis attende./ 27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ,/ hoc est enim conservatio mandatorum./ 28 Qui credit Deo attendit mandatis :/ et qui confidit in illo non minorabitur.]
Copyright information for VulgCT