Sir 33

[Timenti Dominum non occurrent mala :/ sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis./ Sapiens non odit mandata et justitias,/ et non illidetur quasi in procella navis./ Homo sensatus credit legi Dei,/ et lex illi fidelis.]\ [Qui interrogationem manifestat parabit verbum,/ et sic deprecatus exaudietur :/ et conservabit disciplinam, et tunc respondebit./ Præcordia fatui quasi rota carri,/ et quasi axis versatilis cogitatus illius./ Equus emissarius, sic et amicus subsannator :/ sub omni supra sedente hinnit.]\ [Quare dies diem superat, et iterum lux lucem,/ et annus annum a sole ?/ A Domini scientia separati sunt,/ facto sole, et præceptum custodiente./ Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum,/ et in illis dies festos celebraverunt ad horam./ 10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus,/ et ex ipsis posuit in numerum dierum :/ et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam./ 11 In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos,/ et immutavit vias eorum./ 12 Ex ipsis benedixit et exaltavit,/ et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit,/ et ex ipsis maledixit, et humiliavit,/ et convertit illos a separatione ipsorum./ 13 Quasi lutum figuli in manu ipsius,/ plasmare illud et disponere./ 14 Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus :/ sic homo in manu illius qui se fecit,/ et reddet illi secundum judicium suum./ 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita :/ sic et contra virum justum peccator,/ et sic intuere in omnia opera Altissimi,/ duo et duo, et unum contra unum.]\ 16 [Et ego novissimus evigilavi,/ et quasi qui colligit acinos post vindemiatores./ 17 In benedictione Dei et ipse speravi,/ et quasi qui vindemiat replevi torcular./ 18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi,/ sed omnibus exquirentibus disciplinam./ 19 Audite me, magnates et omnes populi :/ et rectores ecclesiæ, auribus percipite.]\ 20 [Filio et mulieri, fratri et amico,/ non des potestatem super te in vita tua :/ et non dederis alii possessionem tuam,/ ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis./ 21 Dum adhuc superes et aspiras,/ non immutabit te omnis caro./ 22 Melius est enim ut filii tui te rogent,/ quam te respicere in manus filiorum tuorum./ 23 In omnibus operibus tuis præcellens esto./ 24 Ne dederis maculam in gloria tua./ In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui,/ distribue hæreditatem tuam.]\ 25 [Cibaria, et virga, et onus asino :/ panis, et disciplina, et opus servo./ 26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere :/ laxa manus illi, et quærit libertatem./ 27 Jugum et lorum curvant collum durum,/ et servum inclinant operationes assiduæ./ 28 Servo malevolo tortura et compedes :/ mitte illum in operationem, ne vacet :/ 29 multam enim malitiam docuit otiositas./ 30 In opera constitue eum :/ sic enim condecet illum./ Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,/ et non amplifices super omnem carnem :/ verum sine judicio nihil facias grave./ 31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua :/ quasi fratrem sic eum tracta,/ quoniam in sanguine animæ comparasti illum./ 32 Si læseris eum injuste,/ in fugam convertetur :/ 33 et si extollens discesserit,/ quem quæras et in qua via quæras illum nescis.]
Copyright information for VulgCT