Sir 34

[Vana spes et mendacium viro insensato :/ et somnia extollunt imprudentes./ Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,/ sic et qui attendit ad visa mendacia./ Hoc secundum hoc visio somniorum,/ ante faciem hominis similitudo hominis./ Ab immundo, quid mundabitur ?/ et a mendace, quid verum dicetur ?/ Divinatio erroris, et auguria mendacia,/ et somnia malefacientium, vanitas est :/ et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur./ Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,/ ne dederis in illis cor tuum :/ multos enim errare fecerunt somnia,/ et exciderunt sperantes in illis./ Sine mendacio consummabitur verbum legis,/ et sapientia in ore fidelis complanabitur.]\ [Qui non est tentatus quid scit ?/ vir in multis expertus cogitabit multa :/ et qui multa didicit enarrabit intellectum./ 10 Qui non est expertus pauca recognoscit :/ qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam./ 11 Qui tentatus non est qualia scit ?/ qui implanatus est abundabit nequitia./ 12 Multa vidi errando,/ et plurimas verborum consuetudines./ 13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,/ et liberatus sum gratia Dei.]\ 14 [Spiritus timentium Deum quæritur,/ et in respectu illius benedicetur./ 15 Spes enim illorum in salvantem illos,/ et oculi Dei in diligentes se./ 16 Qui timet Dominum nihil trepidabit :/ et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus./ 17 Timentis Dominum, beata est anima ejus./ 18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?/ 19 Oculi Domini super timentes eum :/ protector potentiæ, firmamentum virtutis,/ tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :/ 20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus :/ exaltans animam, et illuminans oculos,/ dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.]\ 21 [Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,/ et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum./ 22 Dominus solus sustinentibus se/ in via veritatis et justitiæ./ 23 Dona iniquorum non probat Altissimus,/ nec respicit in oblationes iniquorum,/ nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis./ 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,/ quasi qui victimat filium in conspectu patris sui./ 25 Panis egentium vita pauperum est :/ qui defraudat illum homo sanguinis est./ 26 Qui aufert in sudore panem,/ quasi qui occidit proximum suum./ 27 Qui effundit sanguinem,/ et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt./ 28 Unus ædificans, et unus destruens :/ quid prodest illis, nisi labor ?/ 29 Unus orans, et unus maledicens :/ cujus vocem exaudiet Deus ?/ 30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum,/ quid proficit lavatio illius ?/ 31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis,/ et iterum eadem faciens :/ quid proficit humiliando se ?/ orationem illius quis exaudiet ?]
Copyright information for VulgCT