Sir 35

[Qui conservat legem/ multiplicat oblationem./ Sacrificium salutare est attendere mandatis,/ et discedere ab omni iniquitate./ Et propitiationem litare sacrificii super injustitias :/ et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia./ Retribuet gratiam qui offert similaginem :/ et qui facit misericordiam offert sacrificium./ Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate :/ et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia./ Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :/ hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt./ Oblatio justi impinguat altare,/ et odor suavitatis est in conspectu Altissimi./ Sacrificium justi acceptum est,/ et memoriam ejus non obliviscetur Dominus./ 10 Bono animo gloriam redde Deo,/ et non minuas primitias manuum tuarum./ 11 In omni dato hilarem fac vultum tuum,/ et in exsultatione sanctifica decimas tuas./ 12 Da Altissimo secundum datum ejus,/ et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,/ 13 quoniam Dominus retribuens est,/ et septies tantum reddet tibi./ 14 Noli offerre munera prava,/ non enim suscipiet illa./ 15 Et noli inspicere sacrificum injustum,/ quoniam Dominus judex est,/ et non est apud illum gloria personæ./ 16 Non accipiet Dominus personam in pauperem,/ et deprecationem læsi exaudiet./ 17 Non despiciet preces pupilli,/ nec viduam, si effundat loquelam gemitus./ 18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt,/ et exclamatio ejus super deducentem eas ?/ 19 A maxilla enim ascendunt usque ad cælum,/ et Dominus exauditor non delectabitur in illis./ 20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur,/ et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.]\ 21 [Oratio humiliantis se nubes penetrabit,/ et donec propinquet non consolabitur,/ et non discedet donec Altissimus aspiciat./ 22 Et Dominus non elongabit :/ et judicabit justos, et faciet judicium :/ et Fortissimus non habebit in illis patientiam,/ ut contribulet dorsum ipsorum :/ 23 et gentibus reddet vindictam,/ donec tollat plenitudinem superborum,/ et sceptra iniquorum contribulet :/ 24 donec reddat hominibus secundum actus suos,/ et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :/ 25 donec judicet judicium plebis suæ,/ et oblectabit justos misericordia sua./ 26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis,/ quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.]
Copyright information for VulgCT